- BEDA
- I.BEDABritannus. Natus A. C. 673. in castro exiguo propa fluv. Tyne, ob vitae modestiam Venerabilus dictus, clarus sub Ioanne VI. Pontifice, cum Saraceni ex Africa fol ventes Hispaniam invasêre. Graece, Latineque eruditus scripsit in Vetus et Novum Testamentum. de quo Possevin. Apparat. Sacr. Tom. 1. Praeterea tractatus quosdam Mathematicos, Historiam 6. atatum, Martyrologium, etc. In omni disciplinarum genere. Graecae Latinaeque linguae gnarus excelluit, Poeta, Rhetor, Historicus, Astronomus, Arichmeticus, Cosmographus, Philosophus, Theologus; ita eô rempore mirabilis, ut in proverbium apud eius saeculi Doctores abierit, Hominem in extremo orbis angulo natum, universum orbem suô ingeniô perstrinxisse. Obiit A. C. 735. Vide Sigebert. Trithem, in Catal. Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 28. Anglo Saxo fuit, oppidô Girvicensis in Northumbria Salaeo: Cantabrigiensis Sixto Sen. Benedictinus. Opera eius prodiêre Tom. 8. Vol. 4. in fol. Basileae A. c. 1564. in fol. 3. Vol. Parisiis A. C. 1543. 1558. Vol. 3. in fol. Coloniae Agrippinae A. C. 1612. Tom. 7. et 8. Tom. A. C. 1545. Numquant Britanniae fines excessisse legitur, Baloeus/ Obiit Trithemio A C. 732. aetat. 72. aliis 90. Sixto Senensi A. C. 734. aetat. 62. Parco A. C. 734 aetat. 72. Helvico A. C. 735. septuagenarius vel aliis 71. Non vero, ut Baronius et Spondanus quidus adsentitur Gaulterius A. C. 776. aetat. 106. Labbaeus. Vide quoque in voce Venerabtlis.II.BEDAvuglo Bidburg, pagus Belgii, in Ducatu Lucemburggensi prope confinia ditionis Trevirensis. Braudrand. Hadr. Vales. Notit. Gall. de hoc loco: Bcda vicus, in Itinerario Aethici memoratur, et inter Treviros ac Ausanam vicum medius ponitur, in itinere a Treviris Agrippinam sic, Beda vicus leucas 12. Ausana vicus leucas 8. in tabula Peutingeriana, Beda inter Augustam Trevirorum et Ausanam. Hunc vicum Bedam, vulgo Bidburg, in Luciliburgensi Ducatu, vocari, ait Cluverius: a quo Beda vel Beta Betasios, vel Betasas, aut Vetasios dictos esse exsistmo. Betasios in l. 4. Hist. c. 56. memorat Tacitus et quidem in illo libro non semel, et cum Nerviis Tungrisque coniungit. Betasos Plinius l. 4. c. 17. eos appellat, et in Belgica ponit prope Leucos et Treviros. Notitia Imperii Vetasios eosdem nuncupat, et in litore Saxonico insulae Britanniae Regulbium ponit, ubi cohors 1. Vetasiorum. Nomen dedir Bedae vicus pago Bedensi: quo in pago Epternacum villa quondam Regia, nunc Monasterium fuit. Pagum Bedensem Nithardus in l. 1. inter Odornensem et Blesensem ponit. In Divisione Regni Lotharii facta A. C. 870. inter Reges Ludovicum et Catolum fratres, pagus hic nunc Bedensis vocatur Latinô nomine, nunc Bedagouva Germanicô; et flumen Urta quod defluit in Mosam, pagum Bedensem, irrigare dicitur. Aubertus Miraeus duos vicos Bedas Latine, vulga Biaburg dictos distinguit: et Bedam quidem Aethici, ab Augusta Trevirorum leucis 12. ab Ausana vico leucis 8. distantem, Bidburgum nuncupari ait, ac esse oppidum Ducatûs Luciliburgensis, inter urbem Treviros et vicum Ausanam sive Pallescheit: alteram autem esse Bedam, Bidburg similiter dictam vulgo, non procul ab Antunnaco et Megenensio, (Meyen) quae pago Bedensi seu Bedagouvae nomen suum dederit, inter Megenensium et Nitachouvam iacenti. Brouverus Bedensis pagi seu Bedonici in Treviris, tribus fluviis Surâ, (Saur) Gelbi aut Celbi (Kyl) et Lesurâ terminarti, caput ait esse Bedense castrum, hand procul a Nemesa, (Nims) quod Biedtburgum dicimus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.